de raptu Proserpinae
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- otia et ignavi senium cognovimus aevi ;
- sopitosque diu populos torpore paterno
- sollicitae placuit stimulis impellere vitae,
- incultis ne sponte seges grandesceret arvis,
- undaret neu silva favis, neu vina tumerent
- fontibus et totae fremerent in pocula ripae
- (haud equidem invideo — neque enim livescere fas est
- vel nocuisse deos — sed, quod dissuasor honesti
- luxus et humanas oblimat copia mentes),
- provocet ut segnes animos rerumque remotas
- ingeniosa vias paulatim exploret egestas
- utque artes pariat sollertia, nutriat usus.
- Nunc mihi cum magnis instat Natura querellis
- humanum relevare genus, durumque tyrannum
- inmitemque vocat regnataque saecula patri
- commemorat parcumque Iovem se divite clamat,
- qui campos horrere situ dumisque repleri
- rura velim, nullis exornem fructibus annum.
- se iam, quae genetrix mortalibus ante fuisset,
- in dirae subito mores transisse novercae ;
v.2.p.348