de raptu Proserpinae

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. et Cereris prolem patulis inludere campis,
  2. crastina puniceos cum lux detexerit ortus,
  3. coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta,
  4. me quoque, saepe soles, cur ultima regna quiescunt ?
  5. nulla sit inmunis regio nullumque sub umbris
  6. pectus inaccensum Veneri. iam tristis Erinys
  7. v.2.p.310
  8. sentiat ardores ; Acheron Ditisque severi
  9. ferrea lascivis mollescant corda sagittis.”
  10. Accelerat praecepta Venus ; iussuque parentis
  11. Pallas et inflexo quae terret Maenala cornu
  12. addunt se comites. divino semita gressu
  13. claruit, augurium qualis laturus iniquum
  14. praepes sanguineo dilabitur igne cometes
  15. prodigiale rubens : non illum navita tuto,
  16. non impune vident populi, sed crine minaci
  17. nuntiat aut ratibus ventos aut urbibus hostes.
  18. devenere locum, Cereris quo tecta nitebant
  19. Cyclopum firmata manu : stant ardua ferro
  20. moenia, ferrati postes, inmensaque nectit
  21. claustra chalybs. nullum tanto sudore Pyragmon