de consulatu Stilichonis
Claudian
Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- quae gravis obstreperet laudi, stimulisque malignis
- facta sequebatur quamvis ingentia livor :
- solus hie invidiae fines virtute reliquit
- humanumque modum. quis enim livescere possit, 40
- quod numquam pereant stellae ? quod luppiter olim
- possideat caelum ? quod noverit omnia Phoebus ?
- est aliquod meriti spatium, quod nulla furentis
- invidiae mensura capit. ductoribus illis
- praeterea diversus erat favor : aequior ille
- patribus invisus plebi ; popularibus illi
- munito studiis languebat gratia patrum.
- omnis in hoc uno variis discordia cessit
- ordinibus ; laetatur eques plauditque senator
- votaque patricio certant plebeia favori.
- O felix servata vocat quem Roma parentem !
- o mundi communis amor, cui militat omnis
- Gallia, quem regum thalamis Hispania nectit,
- cuius et adventum crebris petiere Quirites
- vocibus et genero meruit praestante senatus !
- non sic virginibus flores, non frugibus imbres,
v.2.p.46