de consulatu Stilichonis
Claudian
Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- Eucherio puerumque ferens hic regia mater
- Augusto monstravit avo ; laetatus at ille
- sustulit in Tyria reptantem veste nepotem,
- Romaque venturi gaudebat praescia fati,
- quod te iam tanto meruisset pignore civem.
- Nee tamen ingratum nec, qui benefacta referre
- nesciat, hunc credas populum. si volvere priscos
- annales libeat : quotiens hic proelia sumpsit
- pro sociis ! quotiens dono concessit amicis
- regibus Ausonio quaesitas sanguine terras !
- publica sed numquam tanto se gratia fudit
- adsensu : quis enim princeps non omnibus egit
- obsequiis dominum sese patremque vocari,
- quod tibi continuis resonant convexa diebus ?
- macte novis consul titulis ! Mavortia plebes
- te dominum Bruto non indignante fatetur
- et, quod adhuc nullo potuit terrore coacta
- libertas Romana pati, Stilichonis amori
- detulit. exultant avidi, quocumque decorus
- conspiciare loco, nomenque ad sidera tollunt
v.2.p.56