de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. quid non intrepidus credas, cui regia tuto
  2. creditur ? Hoc clipeo munitus Honorius altum
  3. non gemuit patrem vitaeque et lucis in ipso
  4. limine, contemptus numquam, dat iura subactis
  5. gentibus et secum sentit crevisse triumphos.
  6. quem tu sic placida formas, sic mente severa,
  7. ut neque desidiae tradas, dum pronus ad omne
  8. quod libet obsequeris, nec contra nixus ovantem
  9. confringas animum : secret© consona regno
  10. ceu iuvenem doceas, moles quid publica poscat :
  11. ceu sanctum venerere senem patriisque gubernes
  12. imperium monitis ; dominum summissus adores ;
  13. obsequiis moderere ducem, pietate parentem.
  14. v.2.p.8
  15. hinc fuit ut primos in coniuge disceret ignes
  16. ordirique virum non luxuriante iuventa,
  17. sed cum lege tori, casto cum foedere vellet.
  18. principe tu felix genero : felicior ille
  19. te socero. Fratrem levior nec cura tuetur
  20. Arcadium ; nec, si quid iners atque impia turba
  21. praetendens proprio nomen regale furori