de consulatu Stilichonis
Claudian
Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- calcatam flevere togam : iam prata choreis
- pulsent nec rigidos pudeat lusisse Catones.
- audiat hoc senior Brutus Poenisque tremendi
- Scipiadae, geminis tandem quod libera damnis
- unius auxilio fasces Libyamque recepi.
- quod superest unum precibus, fortissime consul,
- adde meis, urbique tuum largire parumper,
- quem rogat, adventum, quam tu belloque fameque
- depulsa terris iterum regnare dedisti.
- splendida suscipiant alium te rostra Camillum,
- ultorem videant servatoremque Quirites
- et populus quem ductor ames : quibus Africa per te
- nec prius auditas Rhodanus iam donat aristas,
- ut mihi vel Massyla Ceres vel Gallica prosit
- fertilitas messesque vehat nunc umidus Auster,
- nunc Aquilo, cunctis ditescant horrea ventis.
- Quae tunc Flaminiam stipabunt milia vulgi !
- fallax o quotiens pulvis deludet amorem
- suspensum, veniens omni dum crederis hora !
- spectabunt cupidae matres, spargentur et omnes