de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. frustratur ; nullo citharae convivia cantu,
  2. non pueri lasciva sonant, quis cernere curis
  3. te vacuum potuit ? quis tota mente remissum
  4. aut indulgentem dapibus, ni causa iuberet
  5. laetitiae ? non indecores aeraria lassant
  6. expensae ; parvo non improba littera libro
  7. absentum condonat opes, a milite parcus
  8. diligeris ; neque enim neglectas pace cohortes
  9. tunc ditas, cum bella fremunt. scis nulla placere
  10. munera, quae metuens illis, quos spreverat, offert
  11. serus et incassum servati prodigus auri.
  12. antevenis tempus non expectantibus ultro
  13. munificus mensaeque adhibes et nomine quemque
  14. compellas clari, sub te quod gesserat olim,
  15. admonitum facti, figendaque sensibus addis
  16. verba, quibus magni geminatur gratia nodi. 1
  17. Nee, si quid tribuas, iactatum saepius idem
  18. exprobrare soles nec, quos promoveris, alto
  19. turgidus adloqueris fastu nec prospera flatus
  20. v.2.p.14
  21. attollunt nimios. quin ipsa Superbia longe