de consulatu Stilichonis
Claudian
Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- obtentu tacitum. Tales utrimque procellae
- cum fremerent lacerumque alternis ictibus anceps
- imperium pulsaret hiems, nil fessa remisit
- officii virtus contraque minantia fata
- pervigil eventusque sibi latura secundos
- maior in adversis micuit: velut arbiter alni,
- nubilus Aegaeo quam turbine vexat Orion,
- exiguo clavi flexu declinat aquarum
- verbera, nunc recta, nunc obliquante carina
- callidus, et pelagi caelique obnititur irae.
- Quid primum,Stilicho,mirer? quod cautus ad omnes
- restiteris fraudes, ut te nec noxia furto
- littera nec pretio manus inflammata lateret?
- quod nihil in tanto circum terrore locutus
- indignum Latio? responsa quod ardua semper
- Eois dederis, quae mox effecta probasti —
- securus, quamvis et opes et rura tenerent
- insignesque domos? levis haec iactura; nec umquam
- publica privatae cesserunt commoda causae,
- dividis ingentes curas teque omnibus unum
v.1.p.386