de consulatu Stilichonis
Claudian
Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- vincebat celeres, et pax a fonte profecta
- cum Rheni crescebat aquis. ingentia quondam
- nomina, crinigero flaventes vertice reges,
- qui nec principibus donis precibusque vocati
- paruerant, iussi properant segnique verentur
- offendisse mora; transvecti lintribus amnem
- occursant ubicumque velit. nec fama fefellit
- iustitiae: videre pium, videre fidelem.
- quem veniens timuit, rediens Germanus amavit.
- illi terribiles, quibus otia vendere semper
- mos erat et foeda requiem mercede pacisci,
- natis obsidibus pacem tam supplice vultu
- captivoque rogant, quam si post terga revincti
- Tarpeias pressis subeant cervicibus arces.
- omne, quod Oceanum fontesque interiacet Histri,
- unius incursu tremuit; sine caede subactus
- servitio Boreas exarmatique Triones.
- Tempore tam parvo tot proelia sanguine nullo
- perficis et luna nuper nascente profectus
- ante redis, quam tota fuit, Rhenumque minacem
v.1.p.380