de Bello Gothico

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. spes laetata diu, nec pervenere iuventae
  2. robur Aloidae, dum vellere Pelion Otus
  3. nititur, occubuit Phoebo, moriensque Ephialtes
  4. in latus obliquam proiecit languidus Ossam.
  5. v.2.p.132
  6. Adspice, Roma, tuum iam vertice celsior hostem,
  7. adspice quam rarum referens inglorius agmen
  8. Italia detrusus eat quantumque priori
  9. dissimilis, qui cuncta sibi cessura ruenti
  10. pollicitus patrii numen iuraverat Histri
  11. non nisi calcatis loricam ponere rostris.
  12. o rerum fatique vices ! qui foeda parabat
  13. Romanas ad stupra nurus, sua pignora vidit
  14. coniugibus permixta trahi ; qui mente profundas
  15. hauserat urbis opes, ultro victoribus ipse
  16. praeda fuit ; nostri quondam qui militis auro
  17. adgressus temptare fidem, desertus ab omni
  18. gente sua manibusque redit truncatus et armis.
  19. Hoc quoque, quod veniam leti valuere mereri,