de Bello Gothico
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- idcirco spes omnis abit. mirabile posset
- esse mihi, si fraude nova vel calle reperto
- barbarus ignotas invaderet inscius Alpes ;
- nunc vero geminis clades repetita tyrannis
- famosum vulgavit iter nec nota fefellit
- semita praestructum bellis civilibus hostem.
- per solitas venere vias, aditusque sequendos
- barbarico Romana dedit discordia bello.
- Sed nec praeteritis haec res incognita saeclis :
- saepe lacessitam, sed non impune, fatemur
- Ausoniam. haec Senonum restinxit sanguine flammas,
- haec et Teutonico quondam patefacta furori
- colla catenati vidit squalentia Cimbri.
- vile decus, quod non erexit praevius horror ;
- ingentes generant discrimina magna triumphos.
- Quid turpes iam mente fugas, quid Gallica rura
- respicitis Latioque libet post terga relicto
- longinquum profugis Ararim praecingere castris ?
- scilicet Arctois concessa gentibus urbe
- considet regnum Rhodano capitique superstes
v.2.p.148