Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. consumens luxu flagitiisque domum
  2. et, quas fallacis collegit lingua parentis,
  3. has eadem nati lingua refundit opes.
  1. Si tua, Cureti, penitus cognoscere quaeris
  2. sidera, patre tuo certius ipse loquar.
  3. quod furis, adversi dedit inclementia Martis ;
  4. quod procul a Musis, debilis Areas crat ;
  5. v.2.p.272
  6. quod turpem pateris iam cano podice morbum,
  7. femineis signis Luna Venusque fuit ;
  8. attrivit Saturnus opes, hoc prorsus in uno
  9. haereo : quae cunnum lambere causa facit ?
  1. Transferat huc liquidos fontes Heliconia Nais
  2. et patulo conchae divitis orbe fluat.
  3. namque latex doctae qui laverit ora Serenae,
  4. ultra Pegaseas numen habebit aquas.