Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. carmina seu fundis seu Cicerone tonas ?
  2. cedere divitiis animi fortuna fatetur
  3. et tantas oris copia vincit opes.
  4. An rarus qui scripta ferat ? quin tempore nullo
  5. cessant Flaminiae pulverulenta viae,
  6. cum fluat ingenium, cum sit qui dicta reportet,
  7. quae, nisi contemnor, causa relicta tibi ?
  8. despicis ergo tuum, si fas est credere, vatem
  9. perfidus, et spatio debilitatur amor.
  10. Excidimusne tibi ? lucem iam condet Hydaspes,
  11. et Tartesiaco, Sol, oriere vado,
  12. candescet Geticis Meroe conversa pruinis
  13. claraque se vetito proluet Ursa mari,
  14. et, si iam nostros fastidit Olybrius ignes,
  15. constat Oresteam nil valuisse fidem.
  16. v.2.p.268
  17. Quin age rumpe moras solaturusque sodalem
  18. absens eloquio fertiliore doce,
  19. crebraque facundo festinet littera cursu
  20. libris atque animis insinuanda meis.
  21. dignatus tenui Caesar scripsisse Maroni,