Carminum minorum corpusculum
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- Quid rear, adfatus quod non mihi dirigis ullos
- nec redit alterno pollice ducta salus ?
- scribendine labor ? sed quae tam prona facultas,
- carmina seu fundis seu Cicerone tonas ?
- cedere divitiis animi fortuna fatetur
- et tantas oris copia vincit opes.
- An rarus qui scripta ferat ? quin tempore nullo
- cessant Flaminiae pulverulenta viae,
- cum fluat ingenium, cum sit qui dicta reportet,
- quae, nisi contemnor, causa relicta tibi ?
- despicis ergo tuum, si fas est credere, vatem
- perfidus, et spatio debilitatur amor.
- Excidimusne tibi ? lucem iam condet Hydaspes,
- et Tartesiaco, Sol, oriere vado,
- candescet Geticis Meroe conversa pruinis
- claraque se vetito proluet Ursa mari,
- et, si iam nostros fastidit Olybrius ignes,
- constat Oresteam nil valuisse fidem.
- Quin age rumpe moras solaturusque sodalem
- absens eloquio fertiliore doce,
v.2.p.268