Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. regia nec Rubro vilior iste mari.
  2. informis glacies, saxum rude, nulla figurae
  3. gratia, sed raras inter habetur opes.
  1. Quid rear, adfatus quod non mihi dirigis ullos
  2. nec redit alterno pollice ducta salus ?
  3. scribendine labor ? sed quae tam prona facultas,
  4. carmina seu fundis seu Cicerone tonas ?
  5. cedere divitiis animi fortuna fatetur
  6. et tantas oris copia vincit opes.
  7. An rarus qui scripta ferat ? quin tempore nullo
  8. cessant Flaminiae pulverulenta viae,
  9. cum fluat ingenium, cum sit qui dicta reportet,
  10. quae, nisi contemnor, causa relicta tibi ?
  11. despicis ergo tuum, si fas est credere, vatem
  12. perfidus, et spatio debilitatur amor.
  13. Excidimusne tibi ? lucem iam condet Hydaspes,
  14. et Tartesiaco, Sol, oriere vado,
  15. candescet Geticis Meroe conversa pruinis
  16. claraque se vetito proluet Ursa mari,
  17. et, si iam nostros fastidit Olybrius ignes,