Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. quod vos ingenium iunxit ? qua frigoris arte
  2. torpuit et maduit prodigiosa silex ?
  3. quis tepor inclusus securas vindicat undas ?
  4. interior glacies quo liquefacta Noto ?
  5. gemma quibus causis arcano mobilis aestu
  6. vel concreta fuit vel resoluta gelu ?