Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. annua sinceri celebret ieiunia sacri.
  1. Possedit glacies naturae signa prioris
  2. et fit parte lapis, frigora parte negat.
  3. sollers lusit hiems, imperfectoque rigore
  4. nobilior vivis gemma tumescit aquis.
  1. Lymphae, quae tegitis cognato carcere lymphas.
  2. et, quae nunc estis quaeque fuistis, aquae,
  3. quod vos ingenium iunxit ? qua frigoris arte
  4. torpuit et maduit prodigiosa silex ?
  5. quis tepor inclusus securas vindicat undas ?
  6. interior glacies quo liquefacta Noto ?
  7. gemma quibus causis arcano mobilis aestu
  8. vel concreta fuit vel resoluta gelu ?
  9. v.2.p.264
  1. Solibus indomitum glacies Alpina rigorem
  2. sumebat nimio iam pretiosa gelu
  3. nec potuit toto mentiri corpore gemmam,
  4. sed medio mansit proditor orbe latex,
  5. auctus honor ; liquidi crescunt miracula saxi,
  6. et conservatae plus meruistis aquae.
  1. Adspice porrectam splendenti fragmine venam,