Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. munera, quae solos fas habuisse deos.
  2. sed quod Threicio Iuno placabilis Orphei,
  3. hoc poteris votis esse, Serena, meis.
  4. illius expectent famulantia sidera nutum ;
  5. sub pedibus regitur terra fretumque tuis.
  6. non ego, cum peterem, sollemni more procorum
  7. promisi gregibus pascua plena meis
  8. nec, quod mille mihi lateant sub palmite colles