Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. lumine fraudatus Cyclops, contempta Calypso :
  2. Penelopae decus est atque uni tanta paratur
  3. scaena pudicitiae. terrae pelagique labores
  4. et saevi totidem bellis quot fluctibus anni
  5. coniugii docuere fidem. sit Claudia felix
  6. teste dea castosque probet sub numine mores
  7. absolvens puppisque moras crimenque pudoris :
  8. Penelope trahat arte procos fallatque furentes
  9. stamina nocturnae relegens Laertia telae :
  10. non tamen audebunt titulis certare Serenae.
  11. v.2.p.242
  12. Quodsi nobilitas cunctis exordia pandit
  13. laudibus atque omnes redeunt in semina causae,
  14. quis venerabilior sanguis, quae maior origo
  15. quam regalis erit ? non hoc privata dedere
  16. limina nec tantum poterat contingere nomen
  17. angustis laribus ; patruo te principe celsam
  18. bellipotens inlustrat avus, qui signa Britanno
  19. intulit Oceano Gaetulaque reppulit arma.
  20. claram Scipiadum taceat Cornelia gentem
  21. seque minus iactet Libycis dotata trophaeis.