Carminum minorum corpusculum
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- Antiphatae vitata fames surdoque carina
- remige Sirenum cantus transvecta tenaces,
- lumine fraudatus Cyclops, contempta Calypso :
- Penelopae decus est atque uni tanta paratur
- scaena pudicitiae. terrae pelagique labores
- et saevi totidem bellis quot fluctibus anni
- coniugii docuere fidem. sit Claudia felix
- teste dea castosque probet sub numine mores
- absolvens puppisque moras crimenque pudoris :
- Penelope trahat arte procos fallatque furentes
- stamina nocturnae relegens Laertia telae :
- non tamen audebunt titulis certare Serenae.
- Quodsi nobilitas cunctis exordia pandit
- laudibus atque omnes redeunt in semina causae,
- quis venerabilior sanguis, quae maior origo
- quam regalis erit ? non hoc privata dedere
- limina nec tantum poterat contingere nomen
- angustis laribus ; patruo te principe celsam
- bellipotens inlustrat avus, qui signa Britanno
- intulit Oceano Gaetulaque reppulit arma.
v.2.p.242