Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. armavit, quod Scylla canes, quod pocula Circe,
  2. Antiphatae vitata fames surdoque carina
  3. remige Sirenum cantus transvecta tenaces,
  4. lumine fraudatus Cyclops, contempta Calypso :
  5. Penelopae decus est atque uni tanta paratur
  6. scaena pudicitiae. terrae pelagique labores
  7. et saevi totidem bellis quot fluctibus anni
  8. coniugii docuere fidem. sit Claudia felix
  9. teste dea castosque probet sub numine mores
  10. absolvens puppisque moras crimenque pudoris :
  11. Penelope trahat arte procos fallatque furentes
  12. stamina nocturnae relegens Laertia telae :
  13. non tamen audebunt titulis certare Serenae.
  14. v.2.p.242
  15. Quodsi nobilitas cunctis exordia pandit
  16. laudibus atque omnes redeunt in semina causae,
  17. quis venerabilior sanguis, quae maior origo
  18. quam regalis erit ? non hoc privata dedere
  19. limina nec tantum poterat contingere nomen
  20. angustis laribus ; patruo te principe celsam
  21. bellipotens inlustrat avus, qui signa Britanno