Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. Gyrraeus, qui vasta colit sub rupibus antra,
  2. qui ramos ebeni, dentes qui vellit eburnos,
  3. et gens compositis crinem velata sagittis.
  4. Nee vero similes causas crescentibus undis
  5. aut tempus meruit, glacie non ille soluta
  6. nec circumfuso scopulis exuberat imbre.
  7. nam cum tristis hiems alias produxerit undas,
  8. tunc Nilum retinent ripae ; cum languida cessant
  9. flumina, tunc Nilus mutato iure tumescit.
  10. quippe quod ex omni fluvio spoliaverit aestas,
  11. hoc Nilo natura refert, totumque per orbem
  12. collectae partes unum revocantur in amnem ;
  13. v.2.p.234
  14. quoque die Titana canis flagrantior armat
  15. et rapit umores madidos venasque calore
  16. compescit radiisque potentibus aestuat axis,
  17. Nilo bruma venit, contraria tempora mundo :
  18. defectis solitum referens cultoribus aequor
  19. effluit Aegaeo stagnantior, acrior alto
  20. Ionio seseque patentibus explicat arvis :
  21. fluctuat omnis ager ; remis sonuere novales ;