Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. seu ruptis inferna ruunt incendia ripis
  2. et nostro Phlegethon devius orbe calet,
  3. sulphuris in venas gelidus seu decidit amnis
  4. accensusque fluit (quod manifestat odor),
  5. sive pares 2 flammas undarum lance rependens
  6. arbiter in foedus mons elementa vocat,
  7. ne cedant superata sibi, sed legibus aequis
  8. alterius vires possit utrumque pati :
  9. v.2.p.222
  10. quidquid erit causae, quocumque emitteris ortu,
  11. non sine consilio currere certa fides.
  12. quis casum meritis adscribere talibus audet ?
  13. quis negat auctores haec statuisse deos ?
  14. ille pater rerum, qui saecula dividit astris,
  15. inter prima poli te quoque sacra dedit
  16. et fragilem nostri miseratus corporis usum
  17. telluri medicas fundere iussit aquas,
  18. Parcarumque colos exoratura severas
  19. flumina laxatis emicuere iugis.
  20. Felices, proprium qui te meruere, coloni,
  21. fas quibus est Aponon iuris habere sui. 90