Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. sic non Tartareo Furiarum verbere pulsus
  2. irati relegam carmina grammatici :
  3. nulla meos traxit petulans audacia sensus,
  4. liberior iusto nec mihi lingua fuit.
  5. versiculos, fateor, non cauta voce notavi,
  6. heu miser ! ignorans, quam grave crimen erat.
  7. Orpheos alii libros impune lacessunt
  8. nec tua securum te, Maro, fama vehit ;
  9. ipse parens vatum, princeps Heliconis, Homerus
  10. iudicis excepit tela severa notae.
  11. sed non Vergilius, sed non accusat Homerus :
  12. neuter enim quaestor, pauper uterque fuit.
  13. en moveo plausus ! en pallidus omnia laudo
  14. et clarum repeto terque quaterque " sophos " !
  15. ignoscat placidus tandem flatusque remittat
  16. et tuto recitet quod libet ore : placet.
  1. Horret apex capitis ; medio fera lumina surgunt
  2. vertice ; cognatus dorso durescit amictus.
  3. armavit natura cutem dumique rubentes
  4. cuspidibus parvis multos acuere rubores.