Carminum minorum corpusculum
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- sed non Vergilius, sed non accusat Homerus :
- neuter enim quaestor, pauper uterque fuit.
- en moveo plausus ! en pallidus omnia laudo
- et clarum repeto terque quaterque " sophos " !
- ignoscat placidus tandem flatusque remittat
- et tuto recitet quod libet ore : placet.
- Horret apex capitis ; medio fera lumina surgunt
- vertice ; cognatus dorso durescit amictus.
- armavit natura cutem dumique rubentes
- cuspidibus parvis multos acuere rubores.
v.2.p.204
- Carmina per thalamum quamvis festina negare
- nec volui genero nec potui socero.
- hic socius, dux ille mihi nostrique per aulam
- ordinis hic consors emicat, ille prior,
- hune mihi coniungit studiis communibus aetas ;
- hune mihi praeponit vel senium vel honos.
- carmen amor generi, soceri reverentia poscit
- officio vatis, militis obsequio.
- Forte Venus blando quaesitum frigore somnum
- vitibus intexti gremio successerat antri
- densaque sidereos per gramina fuderat artus
- adclinis florum cumulo ; crispatur opaca
- pampinus et musto sudantem ventilat uvam.
- ora decet neglecta sopor ; fastidit amictum
- aestus et exuto translucent pectore frondes.
- Idaliae iuxta famulae triplexque vicissim
- nexa sub ingenti requiescit Gratia quercu.
- pennati passim pueri quo quemque vocavit
- umbra iacent ; fluitant arcus ramisque propinquis
- pendentes placido suspirant igne pharetrae.
- pars vigiles ludunt aut per virgulta vagantes
- scrutantur nidos avium vel roscida laeti
- mala legunt donum Veneri flexusque sequuntur
- palmitis et summas pennis librantur in ulmos ;
- defendunt alii lucum Dryadasque procaces
- spectandi cupidas et rustica numina pellunt
- silvestresque deos longeque tuentibus antrum
- flammea lascivis intendunt spicula Faunis :
- cum subito varius vicina clamor ab urbe
- et fausti iuvenum plausus mixtaeque choreis
- auditae per rura lyrae. Celerina per omnes
- Italiae canitur montes omnisque maritum
- Palladium resonabat ager. Pervenit ad aures
- vox iucunda deae strepituque excita resedit
- et reliquum nitido detersit pollice somnum
- utque fuit, turbata comas, intecta papillas,
- mollibus exurgit stratis interque suorum
- agmen et innumeros Hymenaeum quaerit Amores
- (hunc Musa genitum legit Cytherea ducemque
- praefecit thalamis ; nullum iunxisse cubile
- hoc sine nec primas fas est attollere taedas).
- conspicitur tandem, platano namque ille sub alta
- fusus inaequales cera texebat avenas
- Maenaliosque modos et pastoralia labris
- murmura temptabat relegens orisque recursu
- dissimilem tenui variabat harundine ventum.
- Restitit ut vidit Venerem, digitisque remissis
- ad terram tacito defluxit fistula flatu.
- dulce micant oculi ; niveas infecerat igni
- solque pudorque genas ; dubiam lanuginis umbram
- caesaries intonsa tegit. prior ipsa silentem compellat :
- “Numquamne, puer, dilecta relinques
- carmina ? maternis numquam satiabere donis
- dedite Musarum studio nimiumque parentis
- aemule ? quid medio tecum modularis in aestu ?
- iamne tibi sordent citharae ? iam lustra Lycaei
- atque pecus cordi redituraque rupibus Echo ?
- huc ades et tantae nobis edissere causas
- laetitiae, cui pompa toro tam clara resultet,
- quae nova dotetur virgo : patriamque genusque
- pande, quibus terris orti, quo semine ducti.
- haud ignarus enim, nec te conubia fallunt
- ulla ; tuo primae libantur 1 foedere noctes.”
- Ille refert : “equidem dudum te, diva, morantem
- mirabar, quod adhuc tanti secura maneres
- coniugii. non parva tibi mandatur origo.
- fascibus insignes et legum culmine fultae
- convenere domus et qui lectissimus orbi
- sanguis erat. rubris quae fluctibus insula latrat,
- qui locus Aethiopum, quae sic impervia famae
- secessit regio, quo non rumore secundo
- Palladii penetravit amor mentisque benigna
- temperies doctique sales et grata seneclus ?
- per cunctos iit ille gradus aulaeque labores
- emensus tenuit summae fastigia sedis
- Eoum stabili moderatus iure senatum.
- hic splendor iuveni. cunabula prima puellae
- Danuvius veteresque Tomi. Mavortia matris
- nobilitas spoliis armisque exultat avitis
- inmensamque trahit Celerini robore lucem,
- qui quondam Meroen iussus Nilumque tueri,
- cum sibi post obitus et Parthica fulmina Cari 1
- sceptra daret miles rebusque imponere vellet,
- despexit fremitus et praetulit otia regno ;
- respuit ingestum, quod vi, quod poscere ferro
- posthabita pietate solent. tum purpura primum
- inferior virtute fuit meruitque repulsam
- obvia maiestas. doluit Fortuna minorem
- se confessa viro. magnum delata potestas,
- maiorem contempta probat. Cognomina sumpsit
- plena ducum genitor. paulatim vectus ad altum
- princeps militiae, qua non inlustrior extat
- altera, cunctorum tabulas adsignat honorum,
- regnorum tractat numeros, constringit in unum
- sparsas imperii vires cuneosque recenset
- dispositos : quae Sarmaticis custodia ripis,
- quae saevis obiecta Getis, quae Saxona frenat
- vel Scottum legio, quantae cinxere cohortes
- Oceanum, quanto pacatur milite Rlienus.
- casta domus, sincera fides, industria sollers.
- elegit Stilicho ; nihil ultra laudibus addi
- iudiciove potest, tali nubente puella
- nonne tibi cessare nefas ? duc protinus omnes,
- duc age. marcentes cupio quassare coronas
- et vibrare faces et noctem ducere ludo.
- haec quoque non vilem iam fistula commodat usum responsura choris.”
- Vix haec Hymenaeus ; at illa
- fontibus abluitur gelidis legemque capillo
- reddit et ornatum formae prelisque solutae
- mira Dioneae sumit velamina telae.
- floribus extruitur currus ; iuga floribus halant ;
- florea purpureas adnectunt frena columbas.
- undique concurrunt volucres, quaecumque frementem
- permulcent Athesin cantu, quas Larius audit,
- quas Benacus alit, quas excipit amne quieto
- Mincius : ereptis obmutuit unda querellis.
- Eridani ripas et raucae stagna Padusae
- diffugiens nudavit olor. laetantur Amores
- frenatisque truces avibus per nubila vecti
- ostentant se quisque deae magnoque tumultu
- confligunt pronique manus in verbera tendunt
- atque impune cadunt : lapsus meliore volatu
- consequitur vincitque suos auriga iugales.
- Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes
- desuper invertunt calathos largosque rosarum
- imbres et violas plenis sparsere pharetris
- collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit
- Sirius et teneras dementi sidere fovit.
- gemmatis alii per totum balsama tectum
- effudere cadis, duro quae saucius ungue
- Niliacus pingui desudat vulnere cortex,
- adgreditur Cytherea nurum flentemque pudico
- detraxit matris gremio. matura tumescit
- virginitas superatque nives ac lilia candor
- et patrium flavis testatur crinibus Histrum.
- tum dextram complexa viri dextramque puellae
- tradit et his ultro sancit conubia dictis :
- “Vivite Concordes et nostrum discite munus.
- oscula mille sonent ; livescant brachia nexu ;
- labra ligent animas. neu tu virtute proterva
- confidas, iuvenis ; non est terrore domanda,
- sed precibus placanda tibi. concede marito
- tu quoque neu Scythicas infensis unguibus iras
- exercere velis ; vinci patiare, rogamus.
- sic uxor, sic mater eris. quid lumina tinguis,
- virgo ? crede mihi : quem nunc horrescis, amabis.”
- Dixit et aligera geminos arcuque manuque
- praestantes e plebe vocat. puer ilicet Aethon
- et Pyrois rutilas respersi murice plumas
- prosiliunt puroque imbutis melle sagittis
- hic nuptam petit, ille virum. sonuere reducta
- cornua ; certa notos pariter sulcavit harundo
- et pariter fixis haeserunt tela medullis.
v.2.p.206
v.2.p.208
v.2.p.210
v.2.p.212
v.2.p.214
v.2.p.216
- Fons, Antenoreae vitam qui porrigis urbi
- fataque vicinis noxia pellis aquis,
- cum tua vel mutis tribuant miracula vocem,
- cum tibi plebeius carmina dictet honos
- et sit nulla manus, cuius non pollice ductae
- testentur memores prospera vota notae :
- nonne reus Musis pariter Nymphisque tenebor,
- si tacitus soli praetereare mihi ?
- ludibrium quid enim fas est a vate relinqui
- hunc qui tot populis pervolat ora locum ?