Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. Sic non Aethiopum campos aestate pererrem
  2. nec Scythico brumam sub Iove nudus agam,
  3. v.2.p.202
  4. sic non imbriferam noctem ducentibus Haedis
  5. Ionio credam turgida vela mari,
  6. sic non Tartareo Furiarum verbere pulsus
  7. irati relegam carmina grammatici :
  8. nulla meos traxit petulans audacia sensus,
  9. liberior iusto nec mihi lingua fuit.
  10. versiculos, fateor, non cauta voce notavi,
  11. heu miser ! ignorans, quam grave crimen erat.
  12. Orpheos alii libros impune lacessunt
  13. nec tua securum te, Maro, fama vehit ;
  14. ipse parens vatum, princeps Heliconis, Homerus
  15. iudicis excepit tela severa notae.
  16. sed non Vergilius, sed non accusat Homerus :
  17. neuter enim quaestor, pauper uterque fuit.
  18. en moveo plausus ! en pallidus omnia laudo
  19. et clarum repeto terque quaterque " sophos " !