Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. nonne vides, ut saeva senex incendia monstret ?
  2. ut trepido genetrix invocet ore deos ?
  3. erexit formido comam, perque omne metallum
  4. fusus in attonito palluit aere tremor,
  5. in iuvenum membris animosus cernitur horror
  6. atque oneri metuens impavidusque sui.
  7. reiectae vento chlamydes. dextram exerit ille
  8. contentus laeva sustinuisse patrem ;
  9. ast illi duplices in nodum colligit ulnas
  10. cautior in sexu debiliore labor,
  11. hoc quoque praeteriens oculis ne forte relinquas,
  12. artificis tacitae quod meruere manus :
  13. nam consanguineos eadem cum forma figuret,
  14. hic propior matri fit tamen, ille patri.
  15. v.2.p.190
  16. dissimiles annos sollertia temperat artis !
  17. alter in alterius redditur ore parens,
  18. et nova germanis paribus discrimina praebens
  19. divisit vultus cum pietate faber.
  20. O bene naturae memores, documenta supernae
  21. iustitiae, iuvenum numina, vota senum :