Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. cur non Amphinomo, cur non tibi, fortis Anapi,
  2. aeternum Siculus templa dicavit honos ?
  3. plura licet summae dederit Trinacria laudi,
  4. noverit hoc maius se genuisse nihil ;
  5. nec doleat damnis, quae devius intulit ardor,
  6. nec gemat exustas igne furente domos.
  7. non potuit pietas flamma cessante probari :
  8. emptum est ingenti clade perenne decus.
  9. v.2.p.192
  1. Adspice morigeras Rhodani torrentis alumnas
  2. imperio nexas imperioque vagas,
  3. dissona quam varies flectant ad murmura cursus
  4. et certas adeant voce regente vias.
  5. quamvis quaeque sibi nullis discurrat habenis
  6. et pateant duro libera colla iugo,
  7. ceu constricta tamen servit patiensque laborum
  8. barbaricos docili concipit aure sonos.
  9. absentis longinqua valent praecepta magistri,
  10. frenorumque vicem lingua virilis agit.
  11. haec procul angustat sparsas spargitque coactas :
  12. haec sistit rapidas, haec properare facit.