Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. in iuvenum membris animosus cernitur horror
  2. atque oneri metuens impavidusque sui.
  3. reiectae vento chlamydes. dextram exerit ille
  4. contentus laeva sustinuisse patrem ;
  5. ast illi duplices in nodum colligit ulnas
  6. cautior in sexu debiliore labor,
  7. hoc quoque praeteriens oculis ne forte relinquas,
  8. artificis tacitae quod meruere manus :