Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. Quae tibi cum pedibus ratio ? quid carmina culpas ?
  2. scandere qui nescis, versiculos laceras ?
  3. claudicat hic versus ; haec inquit syllaba nutat;
  4. atque nihil prorsus stare putat podager
  1. Dulcia dona mihi semper tu, Maxime, mittis,
  2. et, quidquid mittis, mella putare decet.
  1. Paupertas me saeva domat dirusque Cupido ;
  2. sed toleranda fames, non tolerandus amor.
  1. Esuriens pauper telis incendor amoris.
  2. inter utrumque malum deligo pauperiem.
  3. v.2.p.188
  1. Adspice sudantes venerando pondere fratres,
  2. divino meritos semper honore coli,
  3. iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae
  4. et mirata vagas reppulit Aetna faces,
  5. complexi manibus fultos cervice parentes
  6. attollunt vultus accelerantque gradus.
  7. grandaevi gemina sublimes prole feruntur
  8. et cara natos implicuere mora,
  9. nonne vides, ut saeva senex incendia monstret ?
  10. ut trepido genetrix invocet ore deos ?