De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

sed gratiae uidelicet tibi pro honore dei agendae sunt, quod theodochon formam honorandam cum deo esse concedis. in quo non tam honor est quam iniuria: neque enim in hoc ipso tribuis domino Iesu Christo honorem diuinitatis, sed negas. subtili quippe impietatis arte honorandum cum deo dicis, ne deum esse fatearis, et hoc ipso, quo uideris cum fallaciter coniunxisse, disiungis. nam cum utique eum non ut deum colendum, sed quasi cum deo honorandum esse blasphemes, ideo ei tribuis diuinae uicinitatis coniunctionem, ut deitatis auferas ueritatem.

impiissime et callidissime hostis dei, peragere uis scelus negantis sub nomine confitentis. honoremus, inquis, sicut diuinae uoluntatis inseparabilem statuam, sicut imaginem latentis dei. profecit uidelicet apud nos per beneficia sua honor creatoris ac redemptoris nostri domini Iesu Christi. si ideo ab eo de aeterno interitu redempti sumus, ut redemptorem nostrum statuam diceremus, digno uidelicet obsequio, digno cultu respondere benignitati ac pietati illius nitimur, si maiestatem, quam ille propter nos humiliare non rennuit, nos etiam auferre conemur.

Sed excusas uidelicet illatam domino contumeliam subditi honoris officio, dicens: tamquam imaginem latentis dei. in hoc quod imaginem dicis humanae eum comparas condicioni, in hoc quod latentis dei certissimae derogas dignitati. deus enim inquit Dauid manifeste ueniet, deus noster, et non silebit. et uenit utique et non siluit, qui, [*]( 29] Ps. 49, 3.I ) [*]( I theothocon M 6 et tibi Np theothocon M 9 quippe] inquis p, 11 quod M coniungissG N disiungas Mv 13 eis M iiinitatis Mx 15 quasi sub M 18 aput N crenturis N1 creatoris sui M 19 nriĮ dui nri p 23 renuit p 26 jmaginem p 28 conditioni M certis-1 sime NMp 29 ueoiet e deus pj )

365
priusquam ipse quippiam post ortum suum diceret, aduentum suum et terrenis pariter et diuinis testibus declarauit, dum stella indicat, dum magi adorant, dum angeli annuntiant. quid quaeris amplius? adhuc uox illius silebat in terris et honor illius iam clamabat in caelo.

latuisse ergo in eo ac latere tu deum dicis? at non hoc prophetae, non patriarchae, non denique lex uniuersa praedixit. non dicebant enim latitaturum, qui uenturum omnibus praedicebant, erras, infelix caecitas, causas blasphemandi quaerens et non inueniens. tu eum latuisse etiam post aduentum suum dicis: ego eum nec prius quidem latuisse comprobo quam ueniret. numquid enim patriarcham illum eximium, cui uocabulum uisio dei praesentis imposuit, qui ex subplantatoris nomine in Israhelis nomen ascendit, numquid sacramentum nascituri ex uirgine dei latuit? qui cum mysterium futurae incarnationis ei concertatione luctantis secum hominis agnouisset, uidi, inquit, deum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. quid, quaeso, uiderat, ut uidisse se deum crederet?