De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed tempus tandem est ut reliquas etiam occultiores et insidiosiores blasphemias tuas, quia, quod maluissemus, iam ignorare non possumus, saltim ne ignorantes capiant detegamus. posuisti in quodam pestifero tractatu tuo dicens: quoniam diuinae naturae imago est homo, hanc autem proiecit diabolus in corruptionem, doluit sic pro imagine sua deus, sicut pro statua sua imperator, et corruptam reparat imaginem: et sine semine formauit de uirgine naturam secundum illum qui sine semine natus est Adam, et per hominem humanam naturam suscitat: quoniam enim per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum.

ueneficorum quorundam, ut aiunt, haec consuetudo est, ut in poculis quae conficiunt uenenis mella permisceant, ut dulcibus nocitura celentur, et dum quis mellis dulcedine capitur ueneni peste perimatur. ita ergo et tu dicens: diuinae naturae imago est homo, hanc autem proiecit diabolus in corruptionem, doluit sic pro imagine sua deus, sicut pro statua sua imperator, oras quodammodo poculi pestilentis dulcedine quadam et quasi melle circumlinis, ut haurientes ingestum poculum homines, dum illecebrosa degustant, perniciosa non sentiant.

dei nomen [*]( 2 et om. M gignenti M gignentes p 4 obicis Mv ne v 7 nil Np 8 sufficit M 9 occulciores NM 10 et] atque Mx insidiores M 11 saltem Np 14 deablif M lic] meat Npv ymagine p 15 sua post statua om. p 16 reparauit M imagine p formanit... 17 semine om. M 18 nascitur M fort. recU 19 enim v ; om. NMp per unum hominem mors M ideo om. Np 20 quorumdam p 25 dtta M corrumptionem p aic] aicut Npv 26 ympgine p 27 ora v peatilenti dulcedin M quodam N 28 aurientes NM 29 pemitioM Np )

362
obicis ut religionis nomine mentiaris, sancta praemittis ut peruersa suadeas et confitendo deum id efficias, ut eum ipsum neges quem confiteris. quis enim non uidet quo eas, quid moliaris? dicis quippe: doluit sic pro imagine sua deus, sicut pro statua sua imperator, et corruptam reparat imaginem: et sine semine formauit de uirgine naturam secundum illum qui sine semine nascitur Adam, et per hominem humanam naturam suscitat: quoniam enim per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum.