De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ille ergo nobis in sensu semper et quasi in conspectu sit, ille in animo atque in cogitatione uersetur, ille denique ipse uobis etiam haec quae a me sunt scripta commendet, quia haec quae ego scripsi ille me docuit. ac per hoc [*]( 6] Ps. 52, 5. 7] Col, 2, 21-22. 0] II Cur. ti, 17. I ) [*](1 in om. M 3 atqua M et p 4 effectum N 5 huuitatem M1 6 scribtum N deuoret p 8 quidquam M 9 existe pl eius ow M separemini M 10 ueterurn] uestrorum M 13 euuangelistae p 14 di- I acipuli M semper domini M 19 cummuuis N 20 acribta legimus N1 informationc N 21 illius fidem om. M merita M 22 pulcruui p 24 nunquam M 25 eiusdem p 26 contenderit Mv 28 scribta et 29 scribsi N i )

391
non tam mea haec quam illius esse credite, quia riuus ex fonte constat, et quidquid putatur esse discipuli, totum ad honorem referri conuenit magistri. te autem praeter omnia ac super omnia, deus pater domini nostri Iesu Christi, aeque uoce ac mente supplici obsecro, ut haec, quae ex largitate tui muneris scripsimus, tu dono tui amoris insinues.