De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

unde obsecro ac deprecor omnes uos, qui intra Constantinopolitanae urbis ambitum siti et per affectum patriae ciues mei et per unitatem fidei fratres estis, ut separetis uos ab illo, ut scriptum est, lupo rapaci, qui deuorat dei populum sicut cibum pa.nis. ne tetigeritis neque gustaueritis quicquam illius, quia sunt omnia in interitum. exite de medio eius ac separamini, et inmundum ne tetigeritis.