De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Athanasius, Alexandrinae urbis sacerdos, eximium constantiae ac uirtutis exemplum, quem haereticae persecutionis procella non conterruit sed probauit quique similem semper splendenti speculo uitam habens prius paene indeptus est martyrii meritum quam confessoris caperet dignitatem, uideamus quid de domino Iesu Christo uel de domini matre senserit.

haec ergo, inquit, intentio est et character sanctae [*]( 5] ibid. p. 631 (umfiu XXXVIUI): τέyivετατ xαὶ Tl to μέγαxερι ήμᾱς μuστἠριοv; xἁ.vοτμοũvται ϕúσεις; xcii θεός ἄvθρωπο; yfvrrat ..... xαι̇ o utorroū9taūὸέχεταιxaėui:.;\'γεvέσθατtexaix7ηθη̌vαι,oūfοη̌vμεu ιός τοũ θεοũ όέχετεται xαι uιός ἁvθωτου γεvέσθτ oùχ ο̏ η̏v με- ταβαλώv, α̃τρεποv ycip, ὰλλ́ δ oùx av προυλαβώvριλάvβρωπο; yap, ϊvαχωρηθη̄ o ἀχώρητος. 24] Athanas. cuntra Arianos or. IIII (Unl. I, pag. 273 ed. Commeliu. x. 1600): σxοπόζ; τοίvuv oúτος xαὶ χαραxτὴρ τη̄ςγραϕη̄ς, ώς xολ- λάxις εῑxομεv, ὸιπλη̄v ει̇vαι τὴv περὶ tou σωτη̄ρη̄ρος α̍παγγελlαvὲv αùτη̄, ο̎τι ti ὰ̀ει θεὸς η̌vxαὶ ε̐ατιvo uὶóς, λóγος ω̄v Ut ὰπαúγασμα xat σοϕια to5 raTpo;, xal ο̃τι uaTtpov Bt1 ἠμᾱς σάρxα λαβώv ix παρθέvou τη̄ς θτοτóxou Μαρίας α̃vθρωπος; yέγοωv. ) [*]( t gratia p 2 crentas N 4 carne p 5 quod de Npa 10assummens p 11 possit 0 12 maiestate N 13 indignationem pι ammirabilia Np 16 quiuquid p 10 persecutionis om. p 20 conteruit N coutriuit o semper spl.J persplendenti p 21 indemptus p martirii p martyris 0 cf. 30, 1 23 quod N\'p 24 caracter Np )

388
scripturae, quod saepe diximus, duplicem esse in eadem saluatoris significationem, quod et semper deus fuit et. est filius, uerbum et lumen et sapientia patris, et quod postea propter nos carnem sumpsit ei Maria uirgine theotoco et homo factus est. item post alia: multi ergo sancti fuerunt et mundi a peccato: Hieremias uero ab utero sanctificatus est et Iohannes, cum esset in utero, exultauit in gaudio uoce Mariae theotoci.

deum ntique, dei filium, qui, ut uerbis ipsius fidem \' uniuersorum loquar, uerbum est et lumen et sapientia patris, propter nos carnem sumpsisse dicit, et ideo theotocon uirginem Mariam, quia sit dei mater, appellat.

Iohannes, Constantinopolitanorum antistitum decus, cuius sanctitas absque ulla gentiliciae persecutionis procella ad martyrii merita peruenit, quid de filii dei incarnatione senserit ac praedicarit ausculta. et illum, inquit, quem, si nuda deitate uenisset, non caelum, non terra, non maria, non ulla creatura sustinere potuisset, inlaesa uirginis uiscera portauerunt.