De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

quid de uobis agitur uel pro nobis? noua quaedam et inaudita efficitur permutatio naturarum, et deus homo fit. item illio: et dei filius coepit esse etiam hominis filius, non conuersus ex eo quod erat, inconuertibilis namque est, sed adsumens quod non erat, misericors enim est, ut capi posset qui capi non poterat.

uides quam praeclare atque magnifice ita maiestatem deitatis praedicat, ut dignationem incarnationis insinuet, sciens utique admirabilis fidei doctor, ei his omnibus, quae nobis in mundum ueniens deus tribuit , beneficiorum esse cumulum, non honoris inminutonem, quia, quidquid homini deus praestitit, augere eius in nobis debet affectum, non inminuere dignitatem.

Athanasius, Alexandrinae urbis sacerdos, eximium constantiae ac uirtutis exemplum, quem haereticae persecutionis procella non conterruit sed probauit quique similem semper splendenti speculo uitam habens prius paene indeptus est martyrii meritum quam confessoris caperet dignitatem, uideamus quid de domino Iesu Christo uel de domini matre senserit.