De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

compara noc, si placet, aoctnnae tuae, immo blasphemiae qua ais: deus enim mensum creator est et non mensum p-artus. ecce enim Hieronymus, uir sicut maximae scientiae, ita probatissimae purissimaeque doctrinae, isdem prope uerbis, quibus tu dei filium mensum partum negas, ille partum mensum esse testatur. decem enim inquit mensibus in utero ut nascatur expectat. sed parua tibi forsitan uiri huius uideatur auctoritas: idem omnes atque isdem uerbis putato dicere, quia, quicumque dei filium partum esse uirginis non negat, partum esse mensum confitetur.

Rufinus quoque, Christianae philosophiae uir, haud contemnenda ecclesiasticorum doctorum portio, ita in expositione symboli de domini natiuitate testatur: filius enim, inquit, dei nascitur ex uirgine, non principaliter soli carni sociatus, sed anima inter carnem deumque mediante generatus. numquid obscure deum ex homine natum testificatus est? Augustinus Hipponae Regiensis oppidi sacerdos ut autem homines, inquit, nascerentur ex deo, primum ex ipsis natus est deus: Christus enim deus. et Christus natus ex hominibus non quaesiuit nisi matrem in terra, quia iam patrem habebat in caelo, natus ex deo per quem efficimur, et natus ex femina per quem reficeremur.

item illic: et uerbum caro factum est et habitauit in nobis. quid ergo miraris, quia homines ex deo nascuntur? attende ipsum deum natum ex [*]( 2| Prou. 9, 1. 15] cap. 13. 20] iu euaug. loh. tractat. U, 15. 25] 1. c. Ioh. 1, 14. ) [*]( 1 obumbrauit N nascitur in te M 4 blasphcmiae qua ... cap. 31, 1 etsi nunc praesentia non desunt in M 5 est om. p mensium p1 i hieronimus N ieronimus p 6 puraeque o 7 hisdem Np 8 esse om. p 10 uidetur v 11 hisdem Np 13 ruffinus p haut 15 ergo Jtufin. inquid N 17 media Rufin. 19 hippone Np magnus sacerdos v 20 primo Aug. 21 ipsius pl et om. p 22 quacsiuit quidem nisi Aug. 24 efficeremur Aug. 25 reficeremus Nl )

386
hominibus. item eiusdem in epistula ad Uolusianum: sed! et ipse Moyses et ceteri prophetae ueracissime dominum Iesum prophetauerunt et ei gloriam magnam, dederunt. hunc non tamquam parem sibi nec in eadem miraculorum potentia superiorem, sed plene, dominum deum omnium et hominem propter homines factum uenturum pronuntiauerunt. qui propterea et ipse talia facere uoluit, ne esset absurdum, quae per illos fecerat, si ipse non faceret. sed tamen et aliquid proprium facere debuit, nasci de uirgine, a mortuis resurgere, in caelum ascendere. hoc deo qui parum putat, quid plus expectet ignoro.

Sed forte, quia hi quos enumerauimus uiri in di-JI uersis mundi partibus fuerunt, minus probabiles tibi auctoritate uideantur: ridiculum id quidem, quia loco fides non imminuitur, et quid sit quis, non ubi sit, considerandum, praesertim cum religio omnes uniat et hi qui in fide una sunt in corpore\' quoque uno esse noscantur. sed tamen aliquos tibi, quos non despicias, etiam de orientalibus proferemus.

Gregorius, splendidissimum scientiae ac doctrinae iubar, qui, cum olim iam uita functus sit, etiam nunc tamen auctoritate ac fide uiuit, et cum olim iam corpore absit ab ecclesiis, uoce tamen ac magisterio° non recedit, cum ergo, inquit, processisset ex uirgine deus in ea quam adsumpserat humana natura, unum I e duobus sibi inuicem contrariis existens, carne ac spiritu, aliud in deum adsumitur, aliud in deitatis I [*]( 1] Epist. CXXXVII, cap. 4 (13). 23] Gregor. Naziauz opera ed. Iac. Billios (Parisiis 1630), tom. I, p. 620 (oratio XXXVIII): προελθδιν δς θιὸς μιτὰ τη̃ς προσλἡψεως W ix δύο τϖν ἐναντίων, σαρϰὸς ut ϰνεὐματος ὠν τὸ μὶν ς̀θεωσς, τὸ oi ἐθιώθη. M τη̄ς ϰαινη̄ς μίξεως, w τη̄ς παραδόξου ϰράοεως! o ϖν γίνεται xai 0 ᾱϰτιστος ϰτζζεται xal 0 ἀχώρητος χωρεῑται ota μέσης ψυχη̄ς, νοιρᾱς μεσιτευούσης θεότητι ϰαὶ σαρϰὸς ϰαχότητι, ϰαὶ 0 πλουτζων ϰτωχεώει. I ) [*]( 1 epistola N epł p 2 mosca N1 ueracissimi ÂNg. 3 ium p Christam Aug. magnam] meani N gloriam magnam ei Aug. 4 tan- quam p 5 plene Npa: plane v Aug. 8 quae] qui Np 9 si] sibi N\'p si aibi N* 13 hii p diuerai p 22 tamen] tacm N 25 inuioe NJ carnem Nip 26 spiritum p in anic deiUtis om. vJ )

387
gratiam praestat. o noua et inaudita permixtio, o mira et inexquisita conpago. qui erat, fit, et creator creatur, et qui inmensus est, capitur, mediante anima deo et carni, et ille qui omnes diuites facit pauper efficitur. item rursus de epiphania: sed quid fit?

quid de uobis agitur uel pro nobis? noua quaedam et inaudita efficitur permutatio naturarum, et deus homo fit. item illio: et dei filius coepit esse etiam hominis filius, non conuersus ex eo quod erat, inconuertibilis namque est, sed adsumens quod non erat, misericors enim est, ut capi posset qui capi non poterat.

uides quam praeclare atque magnifice ita maiestatem deitatis praedicat, ut dignationem incarnationis insinuet, sciens utique admirabilis fidei doctor, ei his omnibus, quae nobis in mundum ueniens deus tribuit , beneficiorum esse cumulum, non honoris inminutonem, quia, quidquid homini deus praestitit, augere eius in nobis debet affectum, non inminuere dignitatem.