De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed uideamus tamen qua tandem praecedentes blasphemias tuas adiectione concludas: qui tantam, inquis, gloriam Christo donauit. gloriam nominas ut contumeliam facias. nam in eo quod donatum dominum gloria asseris, dum accepisse dicis, indiguisse blasphemas. hoc enim agit impius sensus tuus, ut largitas munerantis indigentiam accipientis ostendat. et — o infelicem impietatem tuam — et ubi illud est quod de ascendente in caelum domino Iesu Christo ipsa olim diuinitas praenuntiauit, tollite, inquiens, portas, principes, uestras, et introibit rei gloriae?

cumque ipse sibi, ut solet sermo diuinus, quasi sub inquirentis nomine respondisset: quis est iste rex gloriae? statim subdidit: dominus fortis et potens, dominus potens in proelio, sub proelii utique gesti nomine uictoriam domini triumphantis ostendens. deinde cum ad conplendam rei expositionem textum supra dicti sermonis iterasset, hac maiestatem domini caelum introeuntis conclusione monstrauit dicens: dominus uirtutum, ipse est rei gloriae. scilicet ne susceptio corporis honorem summae inminueret diuinitatis, eundem hic dominum uirtutum et regem caelestis gloriae esse docuit, quem superius uictorem inferni proelii indicauit.

i nunc et donatam domino gloriam [*](2] Ioh. 20, 17. 5] Pa. 46, 6. 17] Ps. 28, 7. 20] 1. o. 8. 21] 1. c. 25] L c. 10. ) [*]( 1 posito M 3 indicat M quin in p 4 quo a 6 iubilo et M et Uulg. 7 euidentem Np 8 eipleuit M 19 quis N tantum Nl 12 gloriam N glorif M 14 numerantis N1 15 o om. M 17 atollite M(v) 18 introiuit N1 20 subdit p 24 hanc p 27 minueret p 29 praedicauit Mp i uuuc scripsi: In hunc Np iam nunc M nunc t\' et om. M: cf, III, 15, 4. YII. 5, 4 ) [*]( IVII. Cass, i. ) [*]( 52 )

382
esse dicito, cum et propheta eum regem gloriae esse dixerit I et ipse de se ita testificatus sit: cum uenerit filius hominis in gloria sua. repugna, si potes, et contradicito, ut, 1 cum ille se habere testetur gloriam suam, tu accepisse eum dicas alienam: quamuis nos ita dicamus eum gloriam habere propriam, ut non negemus tamen hanc ipsam gloriae proprie-. tatem ei cum spiritu ac patre esse communem, quia, quid- i quid deus possidet, deitatis est, et regnum gloriae ita est filio i dei proprium, quod non est tamen a totius deitatis proprietate diuisum.