De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

sed absit ullam credere aut fieri m diumitate distantiam, quia eadem una deitas et aequalis potestas opinionem penitus impiae inaequalitatis excludit. et ideo in hoc negotio, cum et patris persona et filii et spiritus sancti sit, et cum filius dei sit ad quem descenditur, spiritus qui descendit, pater qui testimonium dicit, nullus plus habuit honoris, nullus quicquam accepit iniuriae, sed aequaliter ad plenitudinem deitatis totum redundat, quia quaeuis in trinitate persona honorem in se totius continet trinitatis.

et ideo dici hinc amplius non necesse est nisi ad manifestandam tantum impietatis tuae causam atque originem, quia spinae utique ac tribuli ei radicibus emergentes qualitate sui stirpem suam produnt et ex eo ipso quod sunt indicant unde nascantur. ita ergo et tu, Pelagianae haereseos spinosa suboles, idem ostendis in germine quod pater tuus habuisse traditur in radice. ille enim, ut Leporius discipulus suus dixit, dominum nostrum asserebat Christum factum esse per baptismum, tu in baptismo templum dei dicis factum esse per spiritum. non quidem ad plenum eadem uerba sunt, sed ad plenum una peruersitas.

Addis autem etiam hoc praedictis impietatibus tuis quod eleuationem domino in caelum spiritus condonarit, ostendens scilicet sacrilego sensu tuo, quod tam inbecillum ac tam [*]( 2 onoratior N 3 is qui... dMcendebatur om. M descedebat N his qui deferebat M 7 intelligi Mp 8 quam his M 9 ci I credere p 10 eadem om. Np 11 poenitos N 12 scs N 13 cum om. M 19 triboli Nl 20 qualitatis aua M producunt Np 22 hereos p subules M soboles N\'pa 23 radice. Lcporius ille Mv 24 nostrum] non M 26 dei om. M spiritum] xpra Np 27 eandem p1 28 autem om. Np suis N )

380
egenum dominum legum Christum fuisse credis, quod, nisi eum spiritus eleuasset in caelum, adhuc hodie forsitan futurum aestimares in terra. ad probationem autem dicti etiam testimonium sacrum adhibens ait, inquis, enim: dans mandata apostolis, quos elegit, per spiritum sanctum eleuatus est.