De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

primum ergo te non solum quid dicas, sed etiam unde dicas nescire arbitror. si enim scires aut intellegeres unde diceres, nequaquam unigeniti dei natiuitatem mortalis opiniunculae ratione censeres neque ei qui extra conceptum humanae originis natus est humanis definitiunculis praeiudicare temptares aut terrenas impossibilitates omnipotentiae diuinitatis obiceres, si deo inpossibile nihil esse cognosses. nemo ergo inquis anteriorem se parit. dic mihi, quaeso, de quibus te loqui causis, de quorum animantium aestimas definire naturis? hominibus te an feris, auibus an pecudibus legem putas ponere? ista enim sunt et alia huiuscemodi de quibus haec dici possunt.

nemo enim ex his anteriorem se gignere praeualet, quia quae orta iam fuerint redire in id rursum nequeunt ut noua creatione generentur: et ideo nemo anteriorem se parere, quia nec anteriorem gignere potest, quia non uenit causa pariendi nisi ex possibilitate generandi. tu ergo id in na.tiuitate omnipotentis dei quod in ortu terrenorum animalium considerandum putas, et ei naturam humanae condicionis obicis qui est auctor ipse naturae? uides ergo, ut supra dixi, nescire te unde aut de quo dicas, qui facturam factori conparas et ad aestimandam dei omnipotentiam earum rerum exemplo uteris, quae ipsae utique non essent, nisi id ipsum ex deo essent quod sunt. deus ergo ut uoluit, quando uoluit et ex qua uoluit aduenit.

nec tempus ei nec persona nec consuetudo hominum nec exempla rerum praeiudicarunt, quia obsistere ei lex non potuit creaturarum [*]( 4 Becolesia N 6 intelligeres Mp 9 defitiioiumculis M 10 diuinae omnipotenciae Mv inpossibile] impossibilitate M 11 nichel p cognosoeres M ergo] enim M 13 amanicium extimas M diflnire p te otn, M 14 sute N fort. scrtb. anne: cf. 1111, 13, 1 peccoribus M ponere putas Mv 15 possint M 16 ualet M quia ea quae Mv iam orta p 17 non queunt Mv 18 se anteriorem M parere , .. anteriorcm om. M 22 etj ut p conditiones N1 conditionis MN1 autor N 24 facturas Mx et om, p extimandam M 25 potenciam M 26 sunt om. M 27 et quando Mv et ex qua uoluit om. p j )

355
qui est creator ipse cunctorum, et posse ei quod uoluit promptum fuit, quia potestas affuit uoluntati. uis scire aliquatenus quanta sit omnipotentia dei? ego id deum etiam de creaturis suis facere posse credo quod tu eum de se ipso facere potuisse non credis. omnia enim animantia quae posteriora se pariunt, si modo id deus iubeat, anteriora multo parere se facilius possunt. nam et cibi ipsi et pocula, si ea diuinitatis uoluntas sit, in conceptus quosdam et progenies uerti possunt.

aquae denique ipsae, quibus ab exordio rerum manantibus aeque admodum omnia animantia utuntur, corporari, si id deus iubeat, in uisceribus et gigni possunt. quis enim sacris operibus modum statuit aut diuinam potentiam circumscripsit, aut quis, ut scriptum est, dicet ei: quid fecisti? si negas omnia deum posse, nega anteriorem nasci ex Maria deo nascente potuisse. si autem impossibile deo nihil est, cur ei impossibilitatem in suo ipso aduentu obicis cui impossibile in omnibus nihil esse cognoscis?

Secunda autem peruersitatis tuae uel calumnia blasphematrix uel blasphemia calumniatrix est qua ais: homousios parienti debet esse natiuitas, non dissimilis superiori: uerbis enim magis quam re et genere diuersa est. cum enim de natiuitate agitur dei, idem dicis, potentiorem ex Maria non potuisse nasci, quod superius, anteriorem non potuisse generari. et ideo uel id quod supra dictum est etiam de hoc responsum puta, uel id quod nunc dicendum est etiam de illo responderi existima.