De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

igitur ad monstruosum ijlud letiferi serpentis caput mittentee manum et pertractare omnia admodum colligata ingentibus spiris tortuosi corporis membra cupientes te, quem semper precati sumus, etiam atque etiam, domine Iesu, precamur, ut des nobis uerbum in apertione oris ad destructionem munitionum, cogitationes destruentes et omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam dei, ut captiuemus omnem intellectum in oboedientia tua, quia ille uere liber fit.

qui coepent tibi esse captiuus. adostoI ergo tuo officio, tuo operi, tuis pro te supra mensuram uirium contendentibus. da hiantia noui serpentis ora et tumentia le talibus uenenis colla conterere, qui facis supra serpentes et scorpiones inlaesos credentium pedes ingredi ac super aspidem et basiliscum ambulare et conculcare leonem et draconem, tribuisque per intrepidam innocentiae constantis audaciam, ut [*]( 4] Ps. 117, 6. 17] Eph. 6, 19. II Cor. 10, 4—5. 24] cf. Luc. 10,19. I 25] cf. Ps. 90, 13. 27] Ewi. 11, 8. , ) [*]( 1 ammodum N ultimum dum M 3 eum] et M cum p metuere om. M 4 desideraueram v 6 praeteritas M romfeas M 7 obseptas NMp 8 itinera] k (id est iter) M emendatione Np mundatione M pocius est M 9 possibilitate v 10 orreant M 11 et] atqae Mv 13 luciferi N capud Mp 14 ammodum N omuia admodum omnia M illigata Mc agentibus M 15 menbra p 18 cogitationis M ft om. M 23 connitentibus Mv nobis M hora N1p 24 contendere p 27 iunocentis constantif M delectur M )

353
delectetur infans ab ubere super foramen aspidis, et in cauerna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittat.

da rgo et nobis in cauernas huius inmanissimi ac scelestissimi reguli innocuas manus mittere, et si in foraminibus iam quibusdam, id est in sensuum humanorum latebris aut cubile habuit aut oua posuit aut squamosi tractus semitam dereliquit, aufer ah uniuersis perniciosissimi anguis huius sordidum et ferale contagium, extrahe illatas perfidiae inmunditias et obsessas redolenti caeno animas uentilabro sacrae purgationis emunda, ut speluncae latronum domus orationum sint, et in quibus nunc ut scriptum est diuersoriis hericii et onocentauri et pilosi et diuersorum prodigiorum monstra uersantur, in his sancti spiritus tui dona, id est fidei ac religionis decora resplendeant.

ac sicut eiectis quondam idolorum cultibus exterminatisque simulacris fecisti ex fanis daemonum templa !uirtutum, inserens in cauernas serpentium et scorpionum fulgentes luminis tui radios, et ex cubilibus errorum ac turpitudinum domos ornamentorum ac pulchritudinum reddidisti, ita in omnibus, quorum oculos caligo haereticae peruersitatis obsedit, lucem misericordiae tuae ac ueritatis infunde, ut incarnationis tuae magnum ac salutiferum sacramentum reserato tandem ac puro lumine contuentes ita te ex sacrosancto illo inmaculatae uirginis utero editum in mundo uerum hominem esse intellegant, ut uerum tamen deum semper fuisse cognoscant.

Ac priusquam de his rebus loqui incipio quas necdum libris superioribus praelibaui, aequum arbitror ut ea nitar [*]( | 9] cf. Luc, 3, 17. 11] cf. aai. 34.\' 13 sqq. ) [*]( I foramina M foramine v 2 cauernam Mv 3 mittit M et om. M cauernis p ac] et p 4 sceleratissimi M 5 quibusdam iam Mv latrebris N1 6 aut et squamosi M 7 huius om. M 9 ceuo Mp 10 orationiB M 11 ericii Mv 12 diuersarum M 13 respondeant et ticut M 14 condara M ydolorump 15 fecistis p1 16 serpentum av CuJgentis Mv 17 ouilibus M 18 puleritudimum p 20 lumen p ut] ot. Np 21 reseruato N 22 puro] aperto M 24 intelligant Mp fuisse semper M 26 incipiam Mp 27 ut om. M ea nitar] annitar M enitar at) exoluere an )

354
exsoluere quae iam ante promisi, ut expleta. penitus sponsione liberius de intactis dicere ordiar cum de pollicitis satisfecero. ait ergo ad destruendam sacrae natiuitatis fidem sibilans in dei ecclesia nouus coluber: nemo anteriorem se parit.

primum ergo te non solum quid dicas, sed etiam unde dicas nescire arbitror. si enim scires aut intellegeres unde diceres, nequaquam unigeniti dei natiuitatem mortalis opiniunculae ratione censeres neque ei qui extra conceptum humanae originis natus est humanis definitiunculis praeiudicare temptares aut terrenas impossibilitates omnipotentiae diuinitatis obiceres, si deo inpossibile nihil esse cognosses. nemo ergo inquis anteriorem se parit. dic mihi, quaeso, de quibus te loqui causis, de quorum animantium aestimas definire naturis? hominibus te an feris, auibus an pecudibus legem putas ponere? ista enim sunt et alia huiuscemodi de quibus haec dici possunt.