De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

et uere in negotio quamuis improbo non inportuna defensio et quae non absurde etiam causam erroris diceret, si pertinaciam non sociaret errori. nam cum hoc teneres quod a paruo accepisses, plus haberet in te emendatio quod de praesenti errore corrigeret, quam seueritas quod de praeterito uindicaret. nunc autem cum in catholica urbe natus, catholica fide institutus, catholico baptismate regeneratus sis, numquid agere tecum quasi cum Arriano aut Sabelliano possum?

qui utinam fuisses. minus dolerem in malis editum quam de bonis lapsum, minus fidem non habitam quam amissam, minus ueterem haereticum quam nouum apostatam. minus enim intulisses cunctae ecclesiae uel labis uel pestilentiae, minus denique esses uel acerbus ad dolorem uel grauis ad exemplum, si popularis potius temptare quam sacerdos ecclesiam posses. ergo, ut supra dixi, si Sabellianae ant Arrianae aut cuiuslibet haereseos discipulus atque assertor esses, tueri utique te parentum exemplo uelles, magistrorum institutione, plebis societate, symboli fide.

non iniquum a te, haeretice, non iniquum aut graue aliquid postul hoc fac in catholica fide editus quod fueras pro peruersitate facturus. tene parentum institutionem, tene ecclesiae fidem, tene symboli ueritatem, tene baptismatis salutem. quod genus in te prodigii, quod genus monstri est? pro te tu non facis quod alii etiam pro errore fecerunt? sed progressi satis in altum sumus et pro cognatae urbis affectu sequentes doloris impetum [*](4 eo te renatum Mv hoc tcnere Mr 5 dicerp Np renatum M 6 fortissime M 7 scuto uti] scutuatum M 8 etiam om. Mx 9 pertiuacium Np perlinatiam M 11 mendatium M 13 oatholica orbe Datu om. p 15 qui] quod an dolorem N1 18 mutilisses M uel labis] belli uis M uel labes p 19 pestilencias p 21 possia N 23 uelles p: uelis NMr 24 simboli M hereticae N 27 aimboli M 31 effectu N1 )

331
r quasi uentum ferentem, dum cupidi cursus sumus, tenorem admodum recti itineris excessimus.

Symbolus ergo, haeretice, cuius superius textum diximus, licet omnium ecclesiarum sit, quia una omnium fides, peculiariter tamen Antiochenae urbis atque ecclesiae est, id est illius in qua tu editus, in qua institutus, in qua renatus es. huius te itaque perduxit symboli fides ad uitae fontem, ad salutis regenerationem, ad eucharistiae gratiam, ad domini communionem — et quid plura? o nimium grauis et Iuctuosa conquestio — ad ministerii etiam officium, ad presbyterii culmen, ad sacerdotii dignitatem. facile hoc, infelix furor, aut lene esse arbitraris? non uides quid egeris, in quod te barathrum praecipitaueris ?