De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

sicut et tu, etiamsi [*]( 1 omousion NMp 2 propter N 3 diuersttatem N2 4 omousios Np et sic passim omonsiua M bis 5 fuit ... 6 matri om. M quod aliter p 7 deus est utriusque Np 9 est om. Mv 15 rederaptione Np 23 ammodum N 25 deum M 27 DOQ negare Nxp nunquam M 28 habenda sit Mv )

342
hodie in caelo dominum Iesum Christum, qui ex Maria uirgine natus est, uerum deum diceres, tamen nisi semper deum diceres non uere confitereris. sed uidelicet non uis mutare in aliquo aut uariare sententiam: quem natum hominem solitarium dicis, etiam hodie deum non esse contendis. o noua ac singularis impietas. quem cum haereticis hominem esse asseris, deum nec cum haereticis conSteris.j

Sed tamen, ut dicere institueram, duos a te absque dubio Christos fieri, id ipsum dilucidandum est. dic mihi, quaeso, tu qui Christum a filio dei separas, quomodo in symbolo Christum ex deo natum esse fatearis? ais enim; credo in deum patrem et in Iesum Christum filium eius. habes ergo hic Iesum Christum filium dei. dicis autem ex Maria non eundem filium dei natum. ergo alter ex deo Christus, alter ex Maria. duo ergo in sententia tua Christi sunt, qui, cum in symbolo Christum non neges, alterum ex Maria Christum asseris quam eum quem in symbolo confiteris.