De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

pro personarum enim diuersitate reddidit parenti unicuique similitudinem suam. secundum diuinitatem enim homousios patri, secundum carnem autem homousios matri fuit: non quod alter qui homousios patri, alter qui homousios matri, sed quia idem dominus Iesus Christus et homo nascens et deus utriusque in se parentis \'habuit proprietatem, dum et in eo quod homo est humanae matris reddidit similitudinem, et in eo quod deus est dei patris habuit ueritatem.

Alioquin si non idem Christus ex Maria est qui ex ^ deo natus, duos absque dubio Christos facis secundum illud scilicet Pelagianae impietatis scelus, quae solitarium hominem ex uirgine natum asserens eruditorem eum dixit humani generis magis quam redemptorem fuisse, quia non redemptionem uitae hominibus, sed uiuendi dederit exemplum, uidelicet ut sequentes eum homines, dum similia agerent, ad consimilia peruenirent. una ergo impietatis uestrae origo, eadem errorum radix est. illi solitarium hominem ex Maria natum asserunt, et tu idem: illi filium hominis a filio dei separant, et tu idem.