De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

par m hac parte utriusque uestrum uideri posset impietas, nisi quod hoc maius est crimen tuum, quod illi eum negabant in quo adhuc passio ostendebat hominem, tu eum denegas quem etiam resurrectio iam probauit deum. ac per hoc illi eum persequebantur in terra, tu persequeris et in caelo. nec solum id, sed hoc utique crudelius et scelestius, quod illi negabant per ignorantiam, tu post fidem, illi nescientes dominum, tu confessus deum, illi sub aemulatione legis, tu sub professione antistitis, illi eum a quo se arbitrabantur alienos, tu eum cuius sacerdos es. facinus indignum et inauditum ! eum ipsum persequeris insectatione, cuius adhuc uteris dignitate.

Sed magno uidelicet perfidiae atque impietatis tuae argumento ad negandum ac persequendum dominum deum uteris dicens: homousios parienti debet esse natiuitas. nondum ad plenum dico ac profero in dei natiuitate penitus hoc non esse seruandum, quia non parientis fuit natiuitas ipsa, sed nati, et ipse natus est ut uoluit, cuius fuit hoc ipsum ut nasceretur. interim quia homousion parienti dicis [*]( 4] si om. Ma 5 sapientia ... dubio om. Npa nos] noster Np sic a 11 et ad Np 14 dBi nti p 16 animi par] Non impar p possit Mp 22 ignorantia N* 23 confessus es p 24 antistititis M 25 o facinus v 29 omousios Np omousius M patrienti Nl 30 poenitusN 88 omousion Np )

341
natiuitatem esse debere, ego dominum Iesum Christum homousion fuisse dico et patri pariter et matri.

pro personarum enim diuersitate reddidit parenti unicuique similitudinem suam. secundum diuinitatem enim homousios patri, secundum carnem autem homousios matri fuit: non quod alter qui homousios patri, alter qui homousios matri, sed quia idem dominus Iesus Christus et homo nascens et deus utriusque in se parentis \'habuit proprietatem, dum et in eo quod homo est humanae matris reddidit similitudinem, et in eo quod deus est dei patris habuit ueritatem.