De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

uides ergo destruere te penitus atque eradicare omnem catholici symboli, omnem catholici sacramenti fidem. o scelus, o portentum, ut. ille ait, in ultimas terras asportandum, quia hoc rectius de te dicitur, ut in illas scilicet solitudines transeas, ubi nullum ualeas inuenire quem perdas. fidem ergo salutis nostrae, sacramentum spei ecclesiasticae tu auditus tui atque aurium plagam putas? et quomodo quondam, cum ad baptismum curreres, sanis haec sacramenta auribus audiebas? quomodo, cum te magistri ecclesiarum-, docerent, aures tuae non uulneratae sunt? sine ulla tunc certe plaga duplici oris atque aurium fungebaris officio, cum et audita ab illis diceres et ipse te dicentem dictor audires.

ubi erant tunc haec aurium tuarum uulnera, ubi haer auditus tui plaga? cur non contradixisti et reclamasti? sed uidelicet pro arbitrio ac libidine tua, cum uis, discipulus es ecclesiae, cum uis, hostis: cum uis, catholicus, cum uis, apostata. dignus nimirum auctor, qui, in quamlibet partem te contuleris, ecclesias post te trahas, cuius uoluntas lex uitae nostrae sit, qui mutabilitate tua humanum genus mutes, ut, [*]( ,13] Cic. in Uerr. act. II, lib. I, 15 (40). ) [*]( 1 uirgine om. Np 2 neges N 5 omousion NMp 6 uirge Nl 7 sepeltils N1 9 omousiou NMp 11 erradicare M 12 catholi sacmmenti N 14 eiportandum Ciceronis codd. 16 ergo om. Np 18 condam M babtismum N 21 dupplici p of|officio N offitio 14 22 alii!! Mv disceres N1 dicente M 23 tunc om. Np 24 auditns Nl auditu! p 25 arbitrio tuoM M 28 postrahas M 29 x)

339
quia tu esse nolis quod omnes sint, omnes sint quod tu uelis: !praeclara uidelicet auctoritas, ut, quia tu quod eras non es, esse mundus desinat quod fuit.

Sed paruulum te forsitan, cum renascereris, fuisse dicis, et ideo nec sapere tunc nec reclamare ualuisse. uerum est: obstitit tibi infantia ne contradiceres, qui mori uir contradicendo potuisses. quid enim, si in illa fidelissima ac deuotissima Christi ecclesia, cum sacerdos symbolum respondenti et acclamanti populo dei traderet, muttire tu in aliquo aut reclamare temptasses? audiendus fortasse fueras, ac non statim ut nonum prodigii ac monstri genus in pestem aliquam exterminiumque mittendus?

non quia piissima illa ac religiosissima plebs dei contaminari uel impiissimi cuiusquam sanguine uelit, sed quia in magnis plerumque urbibus feruens dei amore populus, cum exsurgere contra deum suum quempiam uiderit, calorem fidei retinere non nouit. sed esto: infans, si tamen ita est, contradicere ac reclamare symbolo non potueris: cur adultior iam robustiorque tacuisti? creuisti certe et uir factus es et ministerio ecclesiastico insertus.