De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
uides quot modis, quam uariis, quam multiplicibus, quam indiuiduis, quam apertis ita sacramentum unitae cum deo carnis exposuit, ut nemo alterutrum dicere omnino possit, qui non utrumque memorant, quod ipse quoque apostolus alibi euidentissime: losus enim, inquit, Christus heri et hodie, ipse et in saecula.
hoc est illud utique quod superiore testimonio dixit: quod erat a principio, hoc manus nostrae palpauerunt: non quia palpari per se spiritus posset, sed quia uerbum scilicet caro factum in homine quodammodo, cui unitum fuerat, palpabatur, et ideo idem Iesus heri et hodie, id est idem ante exordium mundi qui in carne, idem in praeterito qui in praesenti, idem quoque etiam in saecula, quia idem per omnia, qui ante omnia, et hoc totum dominus Iesus Christus.\t
Et quomodo idem ante mundi ortum, qui nuper ortus? scilicet quia idem in homine nuper ortus, qui ante ortum omnium deus, et ideo Christus totum nominatur quod deus, quia tanta est Christi et dei unitas, ut nemo utique iam omnino possit uel Christum dicens non deum in Christi nomine dicere ts uel deum dicens non Christum in, dei nomine nuncupare, ac sic unito sibi penitus per maiestatem sacrae natiuitatis utrius-que substantiae sacramento, quidquid erat, scilicet homo et deus, factum est totum deus.
unde apostolus Paulus uidens [*](12]\tHebr. 13, 8. 1 errorem Mp1\t3 uobis inquit Mv 7 erat] fuit uel erat p docuit esse pv 8 quod N1 9 unitate N1 11 memorarit M: memoraret Npv euidentissime declarauit p 13 quo N1 superiori p 14 a] in M 15 palpari xps per se possit M spiritus per se pv 16 cui] cum p 17 iesus christus p 23 nominatus Np 27 sic] si p 28 quicquid p)