De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
numquid non una eademque sententia et humani corporis susceptionem et dei locutus est ueritatem? quiescite, inquit, ab ab homine, quia excelsus reputatus est ipse. nonne [*](1] Esai. 45, 14—15. 3] Baruch 3, 38. 6] Ps. 21, 11. 9] Ps. 84,12 14] lob. 14, 8. 19] Esai. 2, 22. ) [*]( 2 deus praeter te Np 3 isri N israel Mp 4 est om. Np 8 ia ante ipso om. M 9 habitaret Mv 10 intelligeremus Mp 11 dej e Mv 12 iustitiam e de om. M: e p 13 (antaaiam M per fantasiam p Miim est p 17 libellum M et] de M 19 ysMM p 21 ud ut ... j22 est ipsa om M 21 haebraeo N qua p 22 pulcre Mp 23 persooutioaes (sic) N 25 ipse est Mv 28 post homine addunt Mv: cuias spi- Lritiu ia naribus eius (in naribus bis scriptum in M): om. Np recU, ttam hic de Christo dto, infra dc Christo homine disputatur )
nisi forte in illo aliquid ambigendum putes, quia excelsum pro deo posuit: cum utique hic mos scripturae sacrae sit excelsum pro deo dicere, sicut illud prophetae: dedit uocem suam excelsus, et mota est terra, et: tu solus excelsus super omnem terram, Esaias quoque: quia haec, inquit, dicit excelsus et sublimis, habitans aeternitatem: in quo manifeste intellegendum est, cum illic excelsum sine ulla adiectione dei posuerit, quod etiam hic deum in excelsi nomine nuncuparit. ergo quia euidenter per prophetam sermo diuinus dominum Iesum Christum et hominem et deum praenuntiauit, uideamus an ueteribus testimoniis etiam nunc conueniant et concordent noua.
Quod fuit, inquit, a principio, apostolus Iohannes, quod audiuimus, quod uidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae palpauerunt de uerbo uitae: et uita manifestata est, et uidimus, et testamur, et annuntiamus uobis uitam aeternam, quae erat, apud patrem, et apparuit nobis. uides quemadmodum uetera recentibus roborentur et antiquam praenuntiationem nouae praedicationis confirmatio consequatur. Esaias dixit: [*](13] Ps. 45, 7. 14] Ps. 82,19. 15] Esai 57, 15. 23] I Ioh. 1,1-2. ) [*]( 9 Iesum Christum Mpv: cf. VI, 23,1. VII, 8,1 15 Maias p qui Mpv 16 inquit om. Mv 17 manifestum N intelligendum Mp 19 propheta N1 22 concordant Nl 23 inquit apostolus Ioanncs, a prinoipio s: sed cf. quae adnotaui ad ConZ. XXIII!, 19,2 28 quemammodum N 30 ysaias p )
ille persequendum a Iudaeis hominem esse dixit, hic palpatum hominem humanis manibus praedicauit: ille eundem, quem hominem adnuntiauerat, deum excelsum esse praedixit, hic eum, quem palpatum ab hominibus esse docuit, deum in principio semper fuisse memorauit. ergo euidentissimum est quod ambo dominum Iesum Christum et hominem manifestarunt et deum, quia eundem postea hominem quem semper deum, ac per hoc hominem et deum, quia hominem ipsum deum. quod fuit ergo inquit a principio, quod audiuimus, quod uidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae palpauerunt de uerbo uitae: et uita manifestata eat, et uidimus, et testamur, et adnuntiamus uobis uitam aeternam, quae erat apud patrem, et apparuit nobis.