De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

omnis enim iuxta apostolum, omnis in Christo plenitudo diuinitatis inhabitat corporaliter, non quia aliquando habitauerit et aliquando non habitauerit, nec quia postea fuerit et ante non fuerit, alioquin ad illam Pelagianae haereseos impietatem deuoluimur, ut dicamus ex certo tempore habitantem in Christo deum tunc in eum super-uenisse, quando ille uita et conuersatione id promeruerit, ut in se uirtus diuinitatis habitaret.

hominum ergo, hominum sunt haec, non dei, ut, in quantum humana inbecillitas ualet, deo se humilient, deo se subdant, dei se habitaculum faciant et habore hospitem atque habitatorem deum fide et pietate mereantur, quia, prout quis idoneus muneri dei fuerit, ita eum diuina gratia muneratur, prout quis dignus putatur deo, ita dei fruitur aduentu secundum illam domini promissionem: si quis diligit me, sermonem meum seruabit, et ego et pater meus ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus.

longe autem alia de Christo res atque ratio est, in quo omnis\tplenitudo diuinitatis\thabitat\tcorporaliter et qui ita\tdiuinitatis plenitudinem\tin\tse\thabet,\tut cunctis de sua plenitudine largiatur, qui inhabitante in se diuinitatis plenitudine ita ipse in singulis sanctorum habitat, prout eos dignos suo putarit habitaculo, et ita omnibus de plenitudine sua tribuit, ut ipse in plenitudine sua iugiter per-seueret: qui utique, etiam cum in corpore suo in terra esset, animabus tamen sanctorum omnium inerat, caelos, terras, mare, omnem denique uniuersitatem infinitate potentiae suae ac maiestatis implebat et ita totus in se ipso erat, ut eum tamen mundi uniuersa non caperent, quia, quamlibet magna sint et ineffabilia quae facta sunt, nulla tamen tam capacia et inmensa sunt, quae ipsum possint\tcapere factorem. [*](1] Coi. 2, 0.\t14] Ioh. 14, 23.\t18] Coi. 2, 9. 2 habitat Mv 4 antea M 5 diuoluitur p 6 tum Mv 7 promeruit M 10 se ante subdant om. Nv 11 ut habere M 12 muneri scripsi: munere codd. 0\t14 domini illam p\t19 quia ita M 29 ca- patia N 30 possent p1\tcapare N ex corr).

307

Iste ergo de quo propheta dicit: quoniam in te est deus, et non est praeter te deus. tu es enim deus noster, et nesciebamus, deus Israhel saluator, qui ia terris utique postea uisus est, et cum hominibus conuersatus est de quo etiam dauid propheta ex persona ipsius dicit: de uentre matris meae deus meus es tu, ostendens utique quod numquam homo ille dominicus sine unitate dei fuerit, in quo in ipso statim uirginis utero plenitudo diuinitatis habitant, sicut et alibi idem propheta ueritas, inquit , de terra orta est et iustitia de caelo prospexit, at intellegeremus scilicet prospiciente de caelis filio dei, id est adueniente ac descendente iustitia natam esse de carne uirginis non phantasiam corporis, sed ueritatem.