De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

omnes enim credentes deum filii dei sunt per adoptionem, unigenitus autem P tantum filius per naturam. qui non ex materia aliqua est a patre genitus, quia omnis res et omnis rerum materia per unigenitum dei filium est, non ex nihilo, quia ex patre, non quasi partus, quia nihil in deo uacuum atque mutabile: sed ineffabiliter atque inaestimabiliter deus pater in his, quae ingenita in se erant, unigenitum suum genuit, ac sic ab ingenito summo ac sempiterno patre unigenitus summus et sempiternus est I filius, idem habendus in carne qui habetur in spiritu, idem credendus in corpore qui creditur in maiestate, quia nasciturus in carne non diuisionem aliquam aut discissionem sui fecit, ut se ex parte aliqua non nascente pars sui aliqua nasceretur aut aliquid in eo diuinitatis postea superueniret, quod in eo natum [*](2] n Cor. 13, 3. 3] 1. c. 5. 5] Eph. 3. 16-17. ) [*]( 3 christi p: chriatus NM cf. III, 6 fin., Conl 1,19,2 5 in interiorem om. Np 6 quod M 10 eum] cura N1 13 cognoscimas Mv 15 martires p 16 tbodochi N1 theotoehi N2 theodoci Mp 18 in deum M 19 tantus N1, om. M 22 partis M 23 inertimabiliter M 25 ac] et Mv 27 quia.] qui M 28 dicissionem M sui fecit ex suffecit N 30 aliquit N superuenerit M A )

306

omnis enim iuxta apostolum, omnis in Christo plenitudo diuinitatis inhabitat corporaliter, non quia aliquando habitauerit et aliquando non habitauerit, nec quia postea fuerit et ante non fuerit, alioquin ad illam Pelagianae haereseos impietatem deuoluimur, ut dicamus ex certo tempore habitantem in Christo deum tunc in eum super-uenisse, quando ille uita et conuersatione id promeruerit, ut in se uirtus diuinitatis habitaret.

hominum ergo, hominum sunt haec, non dei, ut, in quantum humana inbecillitas ualet, deo se humilient, deo se subdant, dei se habitaculum faciant et habore hospitem atque habitatorem deum fide et pietate mereantur, quia, prout quis idoneus muneri dei fuerit, ita eum diuina gratia muneratur, prout quis dignus putatur deo, ita dei fruitur aduentu secundum illam domini promissionem: si quis diligit me, sermonem meum seruabit, et ego et pater meus ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus.

longe autem alia de Christo res atque ratio est, in quo omnis\tplenitudo diuinitatis\thabitat\tcorporaliter et qui ita\tdiuinitatis plenitudinem\tin\tse\thabet,\tut cunctis de sua plenitudine largiatur, qui inhabitante in se diuinitatis plenitudine ita ipse in singulis sanctorum habitat, prout eos dignos suo putarit habitaculo, et ita omnibus de plenitudine sua tribuit, ut ipse in plenitudine sua iugiter per-seueret: qui utique, etiam cum in corpore suo in terra esset, animabus tamen sanctorum omnium inerat, caelos, terras, mare, omnem denique uniuersitatem infinitate potentiae suae ac maiestatis implebat et ita totus in se ipso erat, ut eum tamen mundi uniuersa non caperent, quia, quamlibet magna sint et ineffabilia quae facta sunt, nulla tamen tam capacia et inmensa sunt, quae ipsum possint\tcapere factorem. [*](1] Coi. 2, 0.\t14] Ioh. 14, 23.\t18] Coi. 2, 9. 2 habitat Mv 4 antea M 5 diuoluitur p 6 tum Mv 7 promeruit M 10 se ante subdant om. Nv 11 ut habere M 12 muneri scripsi: munere codd. 0\t14 domini illam p\t19 quia ita M 29 ca- patia N 30 possent p1\tcapare N ex corr).

307